monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32 > Iudith > 6 > 11 > csg51.14 > sectio 35 > sectio 5 > sectio 17 > bsbClm14056.39 > sectio 91 > sectio 104 > sectio 82 > sectio 121 > sectio 66 > sectio 102 > sectio 13 > sectio 22 > 6 > sectio 20 > sectio 111 > sectio 101 > sectio 89 > sectio 23 > 5 > 36 > sectio 2 > 12 > sectio 226 > sectio 56 > sectio 31 > sectio 63 > sectio 15 > sectio 88 > sectio 16 > sectio 318 > sectio 35 > sectio 302 > 23 > sectio 71 > 4 > sectio 26 > sectio 120 > sectio 97 > sectio 4 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 46, 2
Invidere enim non possumus, nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cuius invidia torquetur. Hinc est quod hostis callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Hinc est quod Cain ad perpetrandum fratricidium corruit ; quia despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cuius Deus hostiam accepit: et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcunque esset, amputavit. Hinc Esau ad persecutionem fratris exarsit , quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ei, quem nascendo praeibat, ingemuit. Hinc Ioseph fratres sui Ismaelitis transeuntibus vendiderunt , quia cognito revelationis mysterio, ne se melior fieret, eius provectibus obviare conati sunt. Hinc Saul David subditum, lanceam intorquendo, persequitur , quia quem magnis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit. Parvulus itaque est qui invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret.